PANTOMALVS ET ARBITER
81. ARB. Hem Pantomale, domi quid agitur? Vester ille quid facit?
PANT. Quod nosti bene!
ARB. Ergo queritur.
PANT. Non plane, ita sit nobis incolumis atque propitius.
ARB. Atqui, hercle, solet esse ingratus.
PANT. Quid uis fieri? Sic se res habet. Caelum numquid aequaliter administratur? Sol ipse non semper nitet.
ARB. Bene, Pantomale noster, tandem pro dominis solus qui haec dictitas.
PANT. Eadem dico, uobis absentibus praesentibusque.
ARB. Credo, nam semper noui te bonum.
PANT. Tu nos bonos ac semper felices facis, qui nostrum illum bene mones.
ARB. Feci et facio semper.
PANT. Vah, utinam ille mores servaret tuos essetque apud nos tam patiens atque indulgens quam tu cum tuis!
ARB. Non agnosco haec, Pantomale, suffragia; nimium nosmet praedicas.
PANT. Edepol nos omnes scimus et laudamus plurimum. Vtinamque illa tibi omnia eueniant, quod nos optamus seruuli!
ARB. Immo tibi, hercle, pellibus ossibusque uestris eueniat quicquid optastis mihi!
PANT. Ah! Cur ita suspicaris? Numquidnam in aliquo non grauas?
ARB. Non, sed quia uobis naturale est odisse dominos semper sine discrimine.
PANT. Male imprecamur multis, uerum est, et saepe et libere, sed illis sycophantis et maliloquis quos nosti bene.
82. ARB. Age iam credo. Sed quidnam tu dominum facere aiebas?
PANT. Rem diuinam coeperat. Magus praesto erat cum ministris. Intus omnes tunc ibant simul.
ARB. Quidnam est hoc quod fores clausas uideo? Credo diuinam rem gerunt. Euoca illinc aliquem.
PANT. Hem Theocles, hem Zeta. Aliquis huc adsit cito. Quidnam esse hoc dicam? Silentium est ingens: nemo adest.
ARB. Solebant non ita somniculari ianitores ista in domo.
PANT. Credo hercle religionis causa ab importunis cautio est. Eamus huc ad pseudothyrum quam nosti bene.
ARB. Quid si illic clausum est?
PANT. Ne vereare me duce. Noster ille est aditus: claudi, non intercludi potest.